Per la traduzione clicca qui

SUMPTUS AUXILIA BENEFICIA REGIONIS AD SCHOLAS
DE LINGUA CULTUQUE LATINO APERIENDAS



RELATIO 

LINGUAE EX HISTORIA CULTUQUE CIVILI POPULORUM PROFICISCUNTUR.

LINGUA LATINA NIMIRUM NOSTRI CULTUS CIVILIS RELIGIONISQUE VIVAX EST ET EXPRESSA IMAGO, ITALIAE EUROPAEQUE ALTA AC FIRMA RADIX, SINGULARE INSTRUMENTUM QUO MULTARUM RERUM SCIENTIA TRADITUR, TEMPLUM DENIQUE QUODDAM IN QUO POPULI DIVERSI CONCORDIA ET PACE PROBABILITER CONVERSANTUR.

HAEC EST CAUSA CUR IN MUNDI PLAGA AD OCCASUM VERGENTE HIS NOSTRIS TEMPORIBUS DENUO VIGERE COEPERINT QUUM LITTERARUM TUM ET LINGUAE LATINAE STUDIA, NEQUE SOLUM APUD GENTES, QUARUM SERMO NEOLATINUS EST,  VERUM ETIAM IN TOTA EUROPA ATQUE IN IPSIS FOEDERATIS AMERICAE CIVITATIBUS MULTUM INDUSTRIAE PONITUR IN ANTIQUIS LINGUIS DISCENDIS INQUIRENDIS.

QUANTI VERO MOMENTI SIT LATINE ATQUE GRAECE SCIRE EST IN APERTO: UTRIUSQUE ENIM LINGUAE SCIENTIA CUNCTAS DISCIPLINAS PERDISCIMUS, QUIBUS AD HUMANITATEM INFORMARI SOLEMUS;  SUBTILIUS ATQUE CURIOSIUS HISTORIAS LEGIMUS ATQUE INTELLEGIMUS; MEMORIAM ANTIQUITATIS COLLIGIMUS CUSTODIMUS COMPLECTIMUR, SINE QUA NULLA RERUM COGNITIO, NULLA SUI IPSIUS PERCEPTIO.

QUI ENIM LATINE DOCETUR, EI EST INTEGRUM PROXIME AD LITTERAS ET ARTES ACCEDERE, QUAE AB ANTIQUITATE QUASI FUNDAMENTA HUMANITATI NOSTRAE PRAECLARE IACTA SUNT.

QUI VERO COGITATIONE LINGUAM LATINAM COMPREHENDIT ET USU EXERCET, NON MODO IN SYNTAXI MORPHOLOGIA LEXICO TRACTANDIS ACRIORIS FIT IUDICII, SED ETIAM SCRIBENS VEL LOQUENS ITALICE, APTA VERBORUM STRUCTURA TOTAM ORATIONEM CONTEXERE ASSUESCIT.

QUO AUTEM PLURES HAC NOSTRA AETATE IN ARTIBUS INFORMATICIS VERSANTUR, EO MINUS  LINGUA LATINA QUASI ELECTI ERUDITIQUE GREGIS SERMO PROPRIUS EXISTIMARI DEBET: IMMO VERO EA EST HABENDA QUASI VOX IN ORE HOMINUM DENUO RESONANS, QUA RATIOCINANDI DICENDIQUE FACULTATES DOCEMUR ET AD HUMANITATEM LARGE LIBERALITERQUE INFORMAMUR.

ETENIM VERO LATINE DISCENTIBUS NOBIS NON SOLUM LITTERARUM ARTIUMQUE INGENUARUM PRAESTANTIA FACILE AGNOSCITUR, SED VERBORUM QUOQUE VIS, QUIBUS UTIMUR COTIDIE, ELUCET ET SERMO IPSE PATRIUS DITATUR.

QUAE QUUM ITA SINT, LEGEM ROGAMUS, QUAE EO SPECTAT UT DENUO ERUATUR LITTERARUM THESAURUS QUI NOBIS AB ANTIQUITATE LATINA HEREDITATE VENIT; ITAQUE AERARII REGIONIS PECUNIAM SUPPEDITARE DECREVIMUS IN LUDOS, INSTITUTA SEU PUBLICA SEU PRIVATA, CIRCULOS ATQUE CONSOCIATIONES ERUDITORUM, SODALICIA HOMINIBUS FORMANDIS, QUAECUMQUE SCHOLAS DE LINGUA CULTUQUE LATINO APERUERINT.

ILLIS QUI EIUSMODI SCHOLAS AUDIERUNT, CREDITA SCHOLASTICA, UT AIUNT, CONCEDUNTUR, QUORUM EXISTIMATIONEM IPSUM INSTITUTUM VEL SODALICIUM, QUOD SCHOLAS HABUIT, TUETUR; QUAE QUIDEM CREDITA DISCIPULI IN CUIUSQUE CURRICULO STUDIORUM SOLVERE POSSUNT.

 

 

 SUMPTUS AUXILIA BENEFICIA REGIONIS AD SCHOLAS DE LINGUA CULTUQUE LATINO APERIENDAS

 CAPUT I
RES D
E QUA AGITUR

HAC LEGE TEMPERANTUR ATQUE ORDINANTUR REGIONIS SUMPTUS AUXILIA BENEFICIA AD SCHOLAS DE LINGUA CULTUQUE LATINO APERIENDAS.

CAPUT II
LEGIS FINES QUI SINT

EO PERTINET HAEC LEX :

·       UT STUDIA CIVIUM SUSCITENTUR ERGA LINGUAM LATINAM, QUIPPE QUAE RADIX SIT PRAECIPUA UNIUS EIUSDEMQUE EUROPAEORUM CULTUS, TUM ERUDITIONEM DOCTRINAM MULTARUMQUE RERUM SCIENTIAM QUASI TABULARIUM CONTINEAT, EFFICIAT DENIQUE UT EX VERITATE AESTIMEMUS ET CONTRA TRITAS VULGI OPINIONES, QUAE IN CONSUETUDINEM INCIDERUNT, PUGNEMUS;

·       UT MOS REVOCETUR ERUDITORUM, QUI AETATE RENATARUM ARTIUM FLORUERUNT, ET HUMANUS CIVILISQUE ET DEI CULTUS, IN QUEM RADICES QUUM ITALI TUM ET EUROPAEI CUNCTI ALTIUS AGERE VIDENTUR, RETINEATUR;

·       UT PENITUS ANIMO COMPREHENDATUR, PERNOSCATUR ITALORUM SERMO;

·       UT CUIQUE FACULTAS RATIOCINANDI DICENDIQUE LARGIUS SUPPEDITETUR;

·       UT DETUR CUIVIS COPIA SESE AD HUMANITATEM FORMANDI;

·       UT RATIO QUUM EXPLICATE TUM SUMMATIM DISCENDI FIRMIORIBUS ARGUMENTIS EXPONATUR,  QUA STUDIA ET ARTES, QUAE SUNT CETERIS DISCIPLINIS TRADITAE, ADDISCANTUR EFFICACIUS;

·       UT CREDITA, QUAE DICUNTUR, SCHOLASTICA IN STUDIORUM CURRICULO ACQUIRANTUR.

 

CAPUT III
QUOD SIT REGIONIS MUNUS

·       REGIO PECUNIAM SUPPEDITAT AD SCHOLAS DE LINGUA CULTUQUE LATINO APERIENDAS.

·       SUMPTUS IN ANNUM PONENDOS CENSET MODERATORUM COLLEGIUM, AUCTORE ASSESSORE PUBLICAE INSTITUTIONI PROCURANDAE, INTRA SEXAGESIMUM DIEM, QUAM TEMPORE PRAESTITUTO BENEFICIARII POSTULARUNT.

·       CONCILIUM REGIONIS DECERNIT PECUNIAE SUPPEDITANDAE RATIONEM, IMMUTATIS VEL ADIECTIS, QUAECUMQUE VISUM ERIT.  

CAPUT IV
DE BEN
EFICIARIIS

 BENEFICIA HAC LEGE DECRETA CONFERUNTUR IN LUDOS, INSTITUTA SEU PUBLICA SEU PRIVATA, CIRCULOS ATQUE CONSOCIATIONES ERUDITORUM, SODALICIA HOMINIBUS FORMANDIS, QUAECUMQUE SCHOLAS DE LINGUA CULTUQUE LATINO APERUERINT.

CAPUT V
NORMAE NUMMARIAE

SUMPTIBUS HAC LEGE DECRETIS CONSULETUR REI NUMMARIAE IN ANNUM MMVI PROCURATIONE,  UBI TABULA EXCEPTI ET EXPENSI ERIT LEGITIME DECRETA.

 

Traduzione a cura dell'Arch. Giancarlo Rossi - vicepresidente Sodalitas