Messaggio Originale --
to: <silvia.ferretto@tiscalinet.it>
Subject: Comunicazioni
Date: Thu, 18 Apr 2002 17:28:22 +0200
Humanissima domina Ferretto,
compertum habeo a notario, casalensi, quocum iungor mutua ac fervida
amicitia, te satagere ut tandem lingua latina magis magisque in Italia
nostra colatur et quidem incipiat doceri tamquam lingua via, ope novae
artis didacticae, ita ut etiam ipsa incipiat doceri sicut docentur
ceterae linguae hodiernae.
Ego iam multos annos pugno ut lingua latina colloquialis ingrediatur
in scholas humanisticas ac praesertim ut professores linguae latinae
sii suadeant se esse meros lexica latina viventia, tot sunt vocabula
latina quae noscunt, ergo incipiant etiam ipsi loqui latine maxima
simplicitate et pèlanitate. Sed hoc exigat tractationem amplam,
sufficiant ergo quae scripsi. Permitte ut tibi offeram meum "situm
interretialem", ubi adsunt legenda nonnullae meìae dissertationes de
hac quaestione.
Laetus ero si tu me gratificaberis tua candida amicitia. Accipe multa
et sincera omina.
|