ET LAEVA INSCITIA ET PLUMBEA BARBARIE
REPUDIATUR LATINITAS
LEX ENIM HAEC, QUAM SUASERANT VIGINTI CONSILIARII DIVERSAS
PARTES SEQUENTES, TACITIS SUFFR
NAM LAEVI, QUA SUNT RERUM INSCITIA, SERMONEM ROMANORUM QUASI
OPTIMATIUM DIALECTUM EXISTIMANTES, ICCIRCO EI RATIONE QUADAM BOYCOTIANA
REFRAGANTUR, QUOD VIDELICET POPULUM INERTEM AC RUDEM TUERI MALUNT, QUAM
ERUDIRE ATQUE ITA FORMARE UT NON AMPLIUS AD CREDENDUM FACILE ADDUCATUR.
QUODSI STUDIA HUMANITATIS, UT POST BELLUM MUNDANUM ALTERUM
FIERI COEPIT, DESPICIUNTUR, NECESSARIO OMNIUM MENTES PECUDUM RITU
CONFORMANTUR AEQUANTURQUE; VERUM ENIMVERO SI ILLUD GEORGII ORWELL
REPETIVERIMUS, IN FABULA CUI TITULUS "ANNUS MCMLXXXIV" SCRIBENTIS QUI
RES PRAESENTES OBTINET, EUM OBTINERE ET PRAETERITAS, QUI TENET PRAETERITAS,
EUNDEM ET FUTURAS TENERE, VIDEBIMUS QUID EX OBLIVIONE CULTUS CLASSICI SIT
CONSECUTURUM: HINC MINUETUR NUMERUS "APOTORUM" -SIC PER IOCUM AB INDRO
MONTANELLIO APPELLATI SUNT II QUI, QUASI MENDACIORUM TEMETO CARENTES,
DIFFICULTER AD CREDENDUM IMPELLUNTUR- HINC PLURES HOMINES IN ANNOS FIENT
POTENTIORUM MINISTRI, DICTO AUDIENTES, QUAM CIVES ACRIORIS IUDICII SUIQUE
COMPOTES.
FOEDERATI AUTEM GALLIQUE NOSTRATES, VIDELICET NONDUM
IRACUNDIA DEPOSITA QUOD ALESIAE ESSENT ANTIQUITUS TRIUMPHATI AC VELUT RENATI
CELTICAE NATIONIS VINDICES, LINGUAM CAESARIS MARIIQUE, QUI CIMBROS AC
TEUTONES PROFLIGAVIT, DENUO IN VALLIBUS PADANIS RESONARE POSSE NON PATIUNTUR,
NESCIENTES LANGOBARDORUM DIALECTOS, QUAS ARDENTER EXCOLERE CUPIUNT, A NOBILI
ROMANORUM SERMONE OMNINO DERIVARI.
"ACERBUM EST -INQUIT SILVIA FERRETTO-
VIDERE LINGUAM LATINAM AESTIMARI, ORNARI, EXCOLI IN TOTO ORBE
TERRARUM, IN ITALIA, IN IPSO LATINITATIS INCUNABULO, OMNI NISU REPUDIARI
ATQUE INTERIMI. AT SI EXSPECTATIONEM MEAM SANE
DECEPERUNT, EGO TAMEN DESTINATA OBDURABO. ETENIM AD CONSILIARIOS ALIARUM
REGIONUM ET AD LEGUMLATORES REI PUBLICAE LITTERAS SCRIBAM, HORTANS UT LEX
QUAE HODIE APUD LANGOBARDOS EST ANTIQUATA, QUAM PRIMUM ALIIS IN REGIONIBUS,
ET ETIAM, SICUT OPTO, IN IPSA CURIA NATIONIS SANCIATUR."
VIGET
ENIM LATINITAS, QUASI NOSTRI CULTUS CIVILIS RELIGIONISQUE VIVAX ET EXPRESSA
IMAGO, VIGET NOBIS INCLUSA MEDULLIS, VIGET NOSTRIS IN SERMONIBUS ET
DIALECTIS ET LEGIBUS ET MONUMENTIS, VIGET DENIQUE OMNIBUS IN VIIS, QUAS
VETERES ROMANI IN EUROPA ALIISQUE IN PL
DABAMUS MEDIOLANI VI KAL. MARTIAS ANNO MMIII
TELEPHONII
NUMERUS: 02/67486219 -
SITUS INTERRETIALE: www.ferretto.it
- DOMICILIUM
ELECTRONICUM: