CONSILIUM LANGOBARDORUM REGIONIS
SEPTIMUM CONSILII COLLEGIUM
CULTUI HUMANO PROVEHENDO HOMINIBUS AD ARTES FORMANDIS 

REBUS MERCATORIIS PROCURANDIS CORPORIBUS EXERCENDIS
NUNTIIS PERVULGANDIS

NUNTIUS DIURNARIIS PERFERENDUS

 LATINITAS  

COLLEGIUM LEGEM A SILVIA FERRETTO ROGATAM SCISCIT  

HODIE MANE REGIONIS COLLEGIUM CULTUI HUMANO PROVEHENDO LEGEM A SILVIA FERRETTO DE LINGUA CULTUQUE LATINO TUTANDIS FOVENDIS SCIVIT.  

LEX, QUAE MENSE APRILI ET ITALICA ET LATINA LINGUA EST ROGATA A COLLEGII PRAESIDE ATQUE A VIGINTI REGIONIS CONSILIARIIS, QUI DIVERSAS PARTES SEQUUNTUR - AN, FI, PPI, PRASINI, CCD, RUDE DONATI- EO PERTINET UT APTIS REGIONIS SUBSIDIIS SCHOLAE DE LINGUA CULTUQUE LATINO APERIANTUR, QUIBUS INTEGRUM CUIQUE SIT ITALORUM SERMONEM SUBTILIUS PERNOSCERE, FACULTATEM RATIOCINANDI DICENDIQUE LARGIUS ACQUIRERE, VIAMQUE EXPLICATE DISCENDI INGREDI SECURIUS.

SILVIA FERRETTO GAUDIO ATQUE LAETITIA EXSILIENS NARRAVIT MENSIBUS PROXIME PRAETERITIS COMPLURES HOMINES NON MODO DE RE ESSE PERCONTATOS, SED ETIAM INCEPTO FAVISSE.

SIQUIDEM ADEO HAEC LEX HOMINUM STUDIA EXCITAVIT, FIRMIORIBUS ARGUMENTIS OSTENDITUR LINGUAM LATINAM ADHUC EXISTIMARI PRAECIPUUM NOSTRI CULTUS CIVILIS RELIGIONISQUE SYMBOLUM, IN QUAM ALTE RADICES AGANT QUUM ITALORUM TUM ET EUROPAEORUM CIVITATES.  

SIQUIDEM, UT AIT TOLKIEN ILLE, RADICES ALTIUS ACTAE NON CONGELANTUR, LATINITAS CERTE NON EST EMORTUA, AT, LICET INSCIIS NOBIS, VIGET NOBISCUMQUE IN IPSA VITA COTIDIANA CONVERSATUR. VIGET ENIM LATINITAS NOBIS INCLUSA MEDULLIS, VIGET NOSTRIS IN SERMONIBUS ET DIALECTIS ET LEGIBUS ET MONUMENTIS, VIGET OMNIBUS IN PL AGI S EUROPAE, NOSQUE MONET EUROPAEORUM CULTUM CIVILEM NON TAM INNITI EODEM REI NUMMARIAE FUNDAMENTO, QUAM QUODAM COMMUNI DIUTURNOQUE VINCULO, QUOD AD POLITIOREM HUMANITATEM PERTINET, CONTI NERI .

QUID EST - INQUIT SILVIA FERRETTO - HOMINES AD HUMANITATEM FORMARE, NISI EFFICERE UT SINT AD IUDICANDUM CELERES, AD PERCIPIENDUM ACUTI, IN COGITANDO LIBERI ATQUE EXPEDITI?

NONNE VERO SI HUMANITATIS STUDIA EXTINGUUNTUR, HOMINUM OBTUNDUNTUR INGENIA?

HAEC EST CAUSA CUR LINGUAE CULTUSQUE LATINI STUDIA  SINT ITERUM IN SCHOLAS MEDII ORDINIS INDUCENDA, ADEO UT LIBERI NOSTRI SENTIANT ESSE SE NON ALIENIGENAS SED COMMUNIS PATRIAE CONSORTES. QUORUM ENIM INGENIA DOCTRINA AC PHILOSOPHIA CLASSICA, QUASI HUMANITATIS FUNDAMENTO, EXCOLUNTUR, IIDEM LIBERI FIUNT SUIQUE CONSCII, ANIMI SUI IMPETUS REFRENARE MUNDIQUE PERTURBATIONES MODERARI DISCUNT, IMPELLUNTUR DENIQUE AD VERUM EXQUIRENDUM. 

 

DATUM MEDIOLANI A.D.VI KAL.OCTOBRES ANNO POST CHRISTUM NATUM MMII

TELEPHONII NUMERUS: 02/67486219  -  SITUS INTERRETIALE: www.ferretto.it  -  DOMICILIUM ELECTRONICUM: silvia.ferretto@tiscalinet.it